Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum X
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.10.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebrae ejus interrogant filios hominum. Sicut infelices sunt a quibus avertitur, ita beati redduntur, ad quos propitius respicit Deus: quoniam intuitus ejus beneficium est, quia peccatorum tenebris non offunditur, qui tanta claritate lustratur. Nam et lapsus Petrus redire tunc meruit, quando eum clementia Divinitatis aspexit. Et intende quod prius posuit oculos; post vero palpebras. Palpebrae dictae sunt a palpitando. Sunt enim quaedam luminum thecae, et quasi folles oculorum, quos claudimus dormientes, ut fatigatum corpusculum reparare possimus. Ergo quia in Domino membrorum ministeria per allegoriam frequenter aptantur, dicit eum, non solum quando intendit oculis, sed etiam tunc requirere, id est considerare filios hominum, cum ea negligere quasi dormiens aestimatur.