Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.16.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. A facie impiorum, qui me afflixerunt: inimici mei animam meam circumdederunt. Versus hic est omnino diligentius intuendus. A facie impiorum, daemones significat, qui excitatum populum Judaeorum in necem Domini ardore praecipiti compulerunt. Facies enim ipsorum, truculenta praesentia fuit; sicut in Evangelio de Juda dicit: Intravit in illum Satanas (Joan. XIII, 27). Sic ergo actum est, ut instigatione daemonum inimici ejus Judaei animam ipsius, id est vitam temporalem eripere voluissent. Nam et ipsum verbum circumdederunt evangelicae narrationis exprimit veritatem, quando cum gladiis et fustibus eum insanorum turba circumdedit.