Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.16.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Adipem suum concluserunt; os eorum locutum est superbiam. Concludunt adipem, qui multa voracitate pinguescunt; sic Judaei scelerum nimietate saginati, verae intelligentiae acumina perdiderunt. Restabat autem ut qui pinguissima immanitate tumuerunt, superba loquerentur. Et bene hic dixit tantum ore, non etiam corde locuti sunt: quia sceleratorum mos est illa frequenter sermone defendere, quae noscuntur conscientia teste damnare.