Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.17.48
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 46. Obauditu auris obaudivit mihi; filii alieni mentiti sunt mihi. Laus ista gentium, exprobratio est magna Judaeorum; ut servirent qui non viderunt; ut audirent quibus ex ore ejus sacratissima minime verba sonuerunt; sicut scriptum est: Quibus non est nuntiatum de eo videbunt; et qui non audierunt contemplabuntur (Isa. LII, 15). Sed intellectus trahit, ut adjiciamus. Hebraei autem qui viderunt et audierunt, sicut inferius dicit, totum contraria voluntate fecerunt. Quod idem praedicit Isaias: Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude: ne forte videant oculis suis, aut auribus suis audiant, vel corde suo intelligant, et convertantur, et sanem eos (Isa. VI, 10). Quae figura dicitur aposiopesis, id est dictio cujus finis reticetur; ut aut terreatur, aut ad desiderium provocetur auditor. Filii alieni, filii diaboli, quibus ipse in Evangelio dicit: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44), mentiti sunt mihi, quando dicebant: Magister, scimus quia a Deo venisti, et in veritate viam Dei doces (Matth. XXII, 16). Mentiri enim est contra mentem loqui, et illud lingua promere quod unumquemque constat in animo non habere.