Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.17.49
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 47. Filii alieni inveteraverunt, et claudicave· runt a semitis suis. Bene dixit alienos filios claudicasse: quia filii Domini rectis gressibus ambulare noscuntur. Nam claudicare proprie dicimus eos qui uno pede sunt debiles. Quod Judaeis accidisse manifestum est, qui Vetus Testamentum carnaliter tenentes, Novi gratiam respuerunt: et hinc factura est, ut una pane debiles mentis suae gressibus claudicarent. Hoc etiam in illa angelica concertatione patriarchae Jacob (Gen. XXXII, 24), quidam asserunt praesagatum, quando lacto nervo t uno pede claudus effectus est. Nec illud vacat quod addidit suis, quia deserentes intellectum legis, suis superstitionibus agebantur; ut non recipientes promissum Dominum Salvatorem, de lavandis manibus et calicibus insanas calumnias commoverent; revera sordidi, sed non tali observatione mundandi. Potuerant enim propria faece purgari, si lavacrum sacri baptismatis expetiissent.