Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.18.1
Unproofread scanNot analysed yet
In finem psalmus David. Inscriptio ista frequenter exposita est, psalmi dicta referens ad Dominum Christum: de cujus primo adventu propheta dicturus est, unde suscepit inimicus occasum, et humanum genus singulare praesidium. Per hunc enim tyrannus ille religatus ingemuit, et absolutus est homo potius, qui mortiferis vinculis tenebatur obnoxius. Memento vero quia de eadem re hic primus est psalmus; sequuntur autem alii quatuor, id est, septuagesimus nonus, octogesimus quartus, nonagesimus sextus, et nonagesimus septimus.