Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.18.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Per totum psalmum prophetae verba sunt. Prima narratio ejus laudat Domini praedicatores, ipse quoque de ejus incarnatione speciosissimis comparationibus verba subjungens. Secunda laudat praecepta Novi et Veleris Testamenti. Tertia ab occultis vitiis purgari se a Domino deprecatur; ut eum sibi dignum faciat esse psalmistam. Per quae intelligimus illos solos revera Domini laudes canere, qui ab ejus nesciunt praedicationibus discrepare.