Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.18.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam. Et ipse, Christum Dominum dicit, qui tanquam sponsus Ecclesias suae, processit de thalamo suo, id est de utero virginali. Magna similitudine sacramentum ejus Incarnationis exposuit. Ob hoc enim de intacto utero processit dispositione mirabili, ut mundum Deitati reconcilians, Ecclesiam sibi sponsi charitate sociaret. Quapropter merito de Virgine natus est, qui Virgini erat sancta copulatione jungendus. Congrue namque sponsus a spondendo dicitur Christus, qui toties promissus est per prophetas. Et bene Christus noster nunc giganti comparatur, quia humanam naturam potentiae suae magnitudine superans, omnia mundi vitia curo suo truculentissimo auctore prostravit. Dicendo enim, ad currendam viam, servavit quod in primo psalmo dixit, et in via peccatorum non stetit (Psal. I, 1). Haec via cursuro ejus vita significat, quam Domitius egit homo natus, hoc est, quia natus est, crevit, docuit, passus est, resurrexit, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris. Merito ergo dixit, viam cucurrit, cujus in nulla mundi ambitione potuit actus haesitare. Haec per allegoricas similitudines decenter expressa sunt, quae aliud dicentes, aliud intelligi persuadent.