Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.18.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus; nec est qui se abscondat a calore ejus. Si diligentius intueamur, totius hic majestas Trinitatis ostenditur. A summo coelo. Pater significatur; egressio ejus, nativitatis Filii, non temporalis, sed coaeterna Patri, quae est ante omne principium, quippe com ipsum Filium constet esse principium. Occursus ejus secundum hominem dicitur, quia post assumptionem carnis, in utraque natura Christus permanens, ad sedem paternae majestatis occurrit. Usque ad summum ejus, iterum secundum deitatem, qua Patri Filius semper aequalis est. Nam cum venit a summo, in nullo minor fuit; cum rediit ad summum, Deus homo aequalis Patri in deitatis substantia, sicut venerat, perseverat, cui nihil humana detraxit humilitas. Nam quod ait: Nec est qui se abscondat a calore ejus, Spiritum sanctum videtur significare, quem post ascensionem discipulis misit. In Actibus enim apostolorum legitur (Act. II 3), ignem apparuisse, qui supra unumquemque eorum insidens, gentium variis linguis eos faciebat effari. Ipse ergo calor est, a quo nemo possit abscondi, qui deitatis suae potentia uniuscujusque corda cognoscit. Ita hoc uno versiculo, sanctae Trinitatis ingentia sacramenta declarantur. Et intuere quemadmodum licet de tribus personis dicatur, consubstantialem tamen servavit unitatem. Sic enim loquitor dicendo, ejus, tanquam de uno: quia sancta Trinitas unus est Deus, sicut legitur: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4).