Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.19.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te. Optando ait mittat, ut ostendat a Patre Filium missum. Sed hoc verbum charitatis est, non subjectionis; sicut et ipse in Evangelio de Spiritu sancto dicit: Expedit vobis ut ego vadam; si enim ego non abiero, Par aditus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos (Joan. XVI, 7). Sion enim, sicut saepe diximus, mons est, significans speculatio, nem, quae convenit Divinitati: quoniam illi omnia, non ut nobis ex eventu nota sunt, sed ex glorioso suae dispositionis arcano.