Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.19.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. Sacrificium sancte Ecclesiae, non hostia pecudum, sed iste ritus accipiendus est, qui nunc agitur corporis et sanguinis immolatione solemni, quem venturum praevidebat, non quem praetermittendum esse cognoverat. Sequitur, et holocaustum tuum pingue fiat. Holocausti nomine in illa prioris sacrificii similitudine perseverat. Holocaustum enim totum dicebatur incensum; quae nunc referenda sunt ad communionis nostra sanctissimam puritatem. Holocaustum enim per se combustum et aridum est: sed pingue fit atque jucundum, quando a gratia Divinitatis assumitur [mss. A., B. ,F. ,absumitur].