Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Secundum
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.2.19
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 12. Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Magnificum verbum, apprehendite disciplinam, quasi munimen clypei contra vitia noxia pro uturum. Utilitatem vero facti hujus pulcherrimi propheta subjunxit dicendo: Nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Nequando dixit, propter patientiam Domini, quae diu sustinet excedentes. Et pereatis de via justa, id est a coelesti Rege Christo, qui Via est recte ambulantium ad vitam, Dux euntium, Iter ad beatitudinem festinantium; sicut ipse dicit in Evangelio: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Via, propter incarnationem, per quam bonis vivendi praebet exemplum, Veritas propter judicium; Vita propter deitatem.