Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Secundum
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.2.20
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 13. Cum exarserit in brevi ira ejus. Metaphora ab incendio facta; quod tunc magis inardescit, quando pabulum consumptionis acceperit. In brevi enim dixit, quia cum decreverit vindicat. Neque enim illius alia dispositio, alia probatur operatio, sed simul quae decernit et facit. Et nota quod superius in hoc saeculo ad sustinendum posuit, nequando: in futuro vero ad judicandum, dixit, in brevi; nt modo omnipotentis declaretur pietas, tunc potestas. Non est enim in illo judicio singulorum hominum vicissim operanda discussio; sed momentaneo discursu simul omnia, sicut fecit et judicat. Bene autem dicturo est: Cum exarserit, quia jam magnae patientiae finis ille dectaratur, supra quem nulli aliquid sperare conceditur. Beati omnes qui confidunt in eo. Decora conclusio, post multa dicere ad quod quis debeat festinare. Confidere enim de illo jam praemium est: quia ipsa confidentia per Dei gratiam venit, sicut Apostolus dicit: A quo est et velle et perficere (Phil. II, 13).