Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Secundum
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus. Astiterunt, non praesentiam significat, sed Voluntatem. Nam passionem Domini constat coram regibus omnimodo non fuisse. Reges autem terrae Herodem vult intelligi, qui persequendo Dominum necavit infantes; alterum vero Herodem nepotem ejus, qui Pontio Pilato in Salvatoris nece consensit. Merito ergo astitisse dicti sunt, qui sacrilegis mentibus consentientes in uno scelere convenerunt. Principes autem de Pharisaeis dicit. Sermo enim iste interdum, reges, interdum significat priores. Princeps enim dictus est quasi prima capiens. Convenerunt in unum, in unam voluntatem, non in unum conventum: nam diversis conciliabulis hoc scelus leguntur fuisse machinati. Sed ut intelligeres injuriam Filii Patrem posse respicere, utrumque posuit: adversus Dominum, id est Patrem; et adversus Christum ejus, hoc est Filium, sicut ipse in Evangelio dicit: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V, 23).