Latin
1.2.5 to 1.2.6
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.2.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Disrumpamus vincula eorum. Verba sunt ista dementium Judaeorum. Dicebant vincula, quae potius peccata solvebant. Sic enim putaverunt se vincula ista disrumpere, si in praeceptorem legis et apostolos ipsius scelesta voluntate prosilirent. Eorum namque ad Christum pertinet et ad apostolos ejus, qui sub numero plurali Domini regula probabantur astringi. Et projiciamus a nobis jugum ipsorum. In jumentorum insipientium digna sibi comparatione manserunt, qui non projiciant jugum, nisi prius ejus viticula disruperint, in totum vanissima voluntate decepti. Nam cum jugum Domini Salvatoris sit suave, et onus ejus leve (Matth. XI, 30), dominationem ejus gravissimam putaverunt. Ita quod eos continere ac regere poterat, hoc infeliciter abjicere festinabant.