Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Secundum
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.2.7
Unproofread scanNot analysed yet
Qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Coelos hic viros sanctos significat, sicut et ipse alibi dicturus est: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2), quos aptissime commemorandos elegit, ut amplius impiorum elationem malitiamque confunderet. Irridebit et subsannabit, et his similia, ex nostro usu accipienda sunt. Caeterum Dominos nec splene ridet, nec vultu subsannat; sed virtute sua spiritualiter peragit quaecunque disponit. Haec figura Graece dicitur metonymia, Latine transnominatio, quoties intellectum rei diversis modis, verbis alienis ac translatitiis indicamus. Juste igitur propheta Judaeorum perfidiam asserit irridendam, qui falsos testes contra veritatem adducere tentaverunt, qui Dominum gloriae crucifigere maluerunt, qui resurrecturi omnipotentis Christi stulte sepulcri receptacula signaverunt. Tautae siquidem scelerum moles, contra potentiam Domini dementer atque inaniter probantur assumptae.