Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.20.1
Unproofread scanNot analysed yet
In finem psalmus David. Ideo titulus hic decimo nono psalmo par est, quoniam et iste quidem de Domino Salvatore, sed sub aliqua diversitate dicturus est. Superior namque continet orationem prophetae, et confidentiam qua liberandus est a cladibus hujus saeculi populus Christianus. Nunc quidam panegyricus de incarnatione ipsius dicitur, et postea deitatis ejus facta narrantur; ut omnes intclligant eumdem esse Mariae semper Virginis Filium, quod Patris Verbum. Duas enim naturas in Christo Domino salutariter credimus, Deitatis et humanitatis, quae in unam personam per infinita saecula incommutabiliter perseverant. Quod ideo frequenter repetendum est, quia vitaliter et auditur semper et creditur.