Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.20.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. In prima narratione psalmi hujus, verba prophetae sunt ad Deum Patrem de incarnatione dominica. Secunda diversas virtutes ejus gloriamque describit, declarans a parte qua passus, ad quam summam rerum apicemque ipso largiente pervenerit. Tertia idem propheta convenitur ad Dominum Christum, ubi more desiderantium optat illa in judicio ejus fieri quae novit esse ventura.