Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.21.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi. Certissima est sententia quae demonstrat effectum. Necesse est enim ut ad utilitatem suam audiatur qui clamat ad Dominum. Quanti enim martyres ab infidelibus non credebantur audiri, dum eos corporatis poena consumeret; sed illi potentius auditi sunt, qui coronam martyrii percipere meruerunt. Dominus ergo Justos suos semper exaudit, sed quemadmodum illis expedire cognoscit. Nec vacat quod speraverunt frequenter Iteravit; figura est enim quae Graece dicitur epembasis, Latine iteratio, quoties per singula commata ad decorem maximum verba geminantur. Non sunt confusi, quos utique venturos Constat ad praemium. Non enim confunditur, qui bonum desiderium suum adipisci posse monstrator.