Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.21.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum et abjectio plebis. Hoc per figuram dicitur tapinosin, quae Latine humiliatio nuncupatur, quoties magnitudo mirabilis rebus humillimis comparatur; sicut Apostolus ait: Infirma mundi hujus elegit, ut confundat fortia (I Cor. I, 27). Vermis, nimia quidem videtur abjectione temnibilis, sed magni continet sacramenta mysterii: nascitur absque concubitu, repit humilis, movetur sine sonita. Quae si consideres, non immerito Dominum Christum vermem appellatam esse cognosces. Vermis ergo quia mortalis, quia de carne sine permixtione humani seminis natus est, quia viae ipsius silentiosae et humiles exstiterunt. Comparat enim se Creator humillimis creaturis suis, ne quid aestimares abjectum, quod ipso noscitur auctore formatum, sicut scriptum est: Fecit Deus omnia valde bona [Gen. I, 31). Sic et ipse David dictorem secutus, minutissimo se pulici coaequavit (I Reg. XXVI, 20). Ipsa enim virtus est religio nis, ut quanto se plus unusquisque exemplo Creatoris humiliat, tanto amplius exaltetur ad gloriam. Non homo, id est non peccator, quod in illo esse non potuit. Homo ergo dicitur, quantum pertinet ad humanam naturam. Idem non homo appellatur: quia quod est proprium hominis, peccata non habuit. Nam et diabolus Sn Evangelio dictus est homo, ut est illud: Inimicus homo superseminavit zizania (Matth. XIII, 25). Unde hoc nomen esse constat homonymum. Opprobrium autem hominum fuit quando eum sputis innumeris compluebant, et alapis sacrilegis verberabant. Abjectio plebis fuit, quando Pontius Pilatus (Matth. XXVII, 27) dedit turbis potestatem, quem vellent sibi dimitti: illi Barabbam eligentes, Christum Dominum potius abjecerunt.