Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.21.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Omnes qui videbant me aspernabantur me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. Omnes, de malis tantum suscipiendum est; nam si misceas fideles, non potest stare sententia. Qua; ligura Graece dicitur synecdoche, Latine a toto pars. Aspernabantur ergo Judaei Dominum Salvatorem, quando dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere (Matth. XXVII, 42), et caetera. Proprie autem posuit labiis eos fuisse locutos. Tales enim ore, non corde fabulantur, quibus non provenit firma deliberatione sententia· Quid lamen isti labiis loquebantur? Si Filius Dei est, descendat de cruce (Ibidem, 40). Istud enim animo discrepante videbantur lanium labia personare. Nam ut per iracundiam, non per rationem probares dictum, adjecit, moverunt caput, quod minantes faciunt, non judicantes.