Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.22.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me. Septimae gratulationis numerus adhibetur, cum dicit: Parasti in conspectu meo, id est praedestinasti altare sanctum, quod cuncta videt Ecclesia, quod circumdat populus Christianus. Mensa enim a mense dicta est, quia eodem die convivia ritu gentium exercebantur. Ecclesiae vero mensa est beata convivatio, epulatio felix, saturitas fidei, esca coelestis. Verum istam mensam adversus eos paratam esse manifestum est, qui in aliqua perversitate demersi. Ecclesiam Dei suo graviter errore contristant: de quibus Apostolus dicit: Qui manducat indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini (I Cor. XI, 29); datum scilicet ad remissionem peccatorum, et vitam perpetuam possidendam. Memento autem quod mensa et in bono et in malo ponitur; sicut dicit Apostolus: Non potestis communicare mensae Dom ni et mensa· daemoniorum (/I Cor. X, 21).