Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.22.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Jam sexta largitate laetatur. Virga enim perttinet ad justitiam et fortitudinem Domini Salvatoris, sicut in alio psalmo dicit: Virga aequitatis, virga regni tui (Psal. XLIV, 7). Baculus ad adjutorium humanum respicit, quo et pes ipse caute deligitur, et totum corpus nisu desuper Incumbentium sustinetur. Hoc usi sunt patriarchae; dicit enim Jacob, In baculo meo transivi Jordanem, istum (Gen. XXXII, 10). Item in Exodo ait Dominus filiis Israel: Renes vestros accingetis, tenentes baculos in munibus, et comedetis festi-, nantes (Exod. XII, 11). Quod multis locis reperies in auctoritate divina, Istis ergo duabus rebus fidelis se asserit consolatum: una est districtio quae conterit vitiosos; altera gubernatio, quae sustinet fidelissimos Christianos. Ipsa vero dum ponit numero plurali, virgam et baculum, significat quae superius dixit. Sed videamus quemadmodum utraque nos consolari poterunt, cum res omnino diversae sint. Baculum quippe non est dubium consolari, qui ad opem ferendam humanae imbecillitati semper assumitur. De virga quid dicemus, quae percutit, affligi·, et vitia nostra judiciaria severitate castigat? Consolatur plane et ipsa fideles, quando eos ad viam Domini adhibita emendatione perducit. Nam recte consolari dicimus omne quod adjuvat; etsi ad tempus nos pro sua districtione contristat. Unde dicit Apostolus ad Hebraeos: Quoniam omnis disciplina ad praesens non gaudii videtur esse, sed tristitiae; in posterum autem multum fructum affert (Hebr. XII, 11).