Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.24.19
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 16. PHE. Tribulationes cordis mei dilatatae sunt: de necessitatibus meis eripe me. Dilatata est Ecclesiae tribulatio, dum cogitationes suas per mundi calamitates, ubi est seminata, distendit. Necesse est enim ut copioso fasce deprimatur, qui pro multis affligitur. De necessitatibus enim dicit, quas persecutorum atque haereticorum patiebatur insidiis. Ili sunt enim qui necem inferre cupiunt Christianis. Suas enim recte dicebat, quas studio charitatis assumpserat.