Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.24.20
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 17. ZADE. Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea. Vide, id est propitius respice. Humilitas est autem Ecclesiae, quando indisciplinatos et pravos docendo sustinet, et lectos atque latentes patitur divino reservari judicio. Labor enim ipsius est, quia multis persecutionibus multaque contentione fatigatur; et semper pravorum objectionibus lacessita, nulla hic optatae pacis requie conquiescit Merito ergo post tanta quae patitur, remitti sibi peccata omnia deprecatur, quia piae tolerantiae durissimus labor clementiam judicis semper exspectat.