Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.24.23
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 20. TAU. Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quoniam sustinui te, Domine. Innocentes, quidam intelligunt parvulos sacro baptismate regeneratos, qui adhunc nullis mundanis conversationibus pollumtur, sed in ipsa sanctitate transeunt, quam suscipere meruerunt. Rectos antem illos accipi volunt, qui jam matura artate conversi, divino munere a peccatorum sunt laqueis absoluit. Sed cum dixerimus Ecclesiam variis hominum moribus esse completam, quomodo hic dicit tantum innocentes et recti adhaeserunt mihi, quasi et illos non habeat permixtos qui improbis moribus polluuntur? Sed considera pondus verbi, istius, ut innocentes et rectos adhaesisse sibi dicat. tanquam illi fuerint sociati atque conglutinati, quod ab utraque parte morum probitas videtur efficere. Reliqui autem cum labore tolerati sunt potius quem adhaeserunt. Sustinui vero dici·, viriliter passa sum in hoc mundo frequentes angustias; sed una mihi fuit consolatio, te Dominum sustinere. Et inspice vim versus istius, quia innocentes et rectos ideo sibi adbaesisse dicit, quoniam sustinuit Dominum; alioquin non poterat tales amare, nisi et ipsa de tanta videretur firmitate te praesumere.