Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.24.24
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 21. Redime me, Deus Israel, ex omnibus angustiis meis. Cum dicit Redime me, adventum Domini Salvatoris exposcit, cujus sanguine redempta, de diabolica est captivitate liberata. Deus Israel, id est, Deus te videntium, quia ipsos revera gratos hebet quibus conspectum suae contemplationis indulget. Subjungendo enim. Ex omnibus angustiis meis, nullam in se maculam desiderat inveniri, quoniam aliter Chrisio non potest conjungi sancta sponsa, nisi fuerit, ut dictum est,, sine macula et roga.