Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.26.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 13. Ne avertas faciem tuam a me, neque declines in ira a servo tuo. Desideria sua caute decenterque exsequitur. Superiore quippe versu professus est vultum Domini se desideranter exquirere; et quoniam non est in potestate hominis suum obtinere desiderium, precatur ne avertat faciem suam Dominus, quam ille magnopere postulabat. Ipsius enim muneris est, se praestare fidelissimis contuendum. Sequitur: Neque declines in ira a servo tuo. Saepe diximus iram poni judicii tempus, cum discernet malos a bonis, illis enim irasci creditur, qui infelici segregatione damnandi sunt. Rogat ergo ne tunc ab ipso decimet Dominus, quando sanctis vultum sua', majestatis iudulserit. Homo carnalis Deum timet, ne peccatis ingravantibus aut substantiam perdat, aut filios amittat, aut copia auri argentique minuatur: sanctus autem vir hoc tantum metuit, ne a vultu Domini reddatur alienus.