Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.26.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 12. Tibi dixit cor meum: Exquisiti vultum tuum; vultum tuum. Domino, requiram. Cor desiderium tacitum prodit, quod plus audit Divinitas quam populorum tonantissimas voces; sicut Moysi dicitur: Quid clamas ad me (Exod. XIV, 15)? cum locutus aliquid non legatur. Fidelis itaque vir cor suum dixit ad Bominum loqui, quoniam hoc videbatur quod cogitabat offerre. Vultum autem Domini quaerit, qui se sancta conversatione tractaverit; de quibus dictum est: Beatimundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Geminat quoque quod dictum est, vultum tuum, Domine, requiram. Una quidem res, sed frequentata precatio; sciebat enim quam pretiosum est, quod ardenti studio toties expetebat.