Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.26.18
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 18. Credo videre bona Domini in terra viventium, Exspecta Dominum. Postquam multis modis Dominum deprecatus est ne persequentibus traderetur, ad confidentiae sure redit auxilium, sibique ipsi promittit quod bona videat in terra viventium, id est. in futura vita, ubi bona sunt sempiterna. Et proprie, dictum est terram illam esse viventium, quoniam istamorientum est. Qui status apud oratores dicitur collectivus, quando ex scripto colligitur id quod scriptum non est, ut per id doceatur esse ac si scriptam fuisset. Ita et hic futura praemia ex antecedentibus beneficiis sibi credit esse ventura. Terram autem viventium, proprie Scriptura commemorat divina. Additum est: Exspecta Dominum, scilicet qui promittendo non fallit, qui praestando non imputat, sicut Jacobus apostolus ait: Qui dat omnibus affluenter, et non improperat (Jac. I, 5).