Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.26.19
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 19. Viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Quoniam superiori versu crediderat videre se bona Domini, nunc dicit quemadmodum, videre possit. Hoc autem verbum, viriliter, non solum viris, sed et feminis credamus esse mandatum. Nam. et viri cum mollescunt, animo femineo sunt; et mulieres viriles efficiuntur, cum in bono proposito mentis robore perseverant. Sequitur, et confortetur cor tuum, ne quasi lassus immurmures, et taedio fatigante desperes. Sed confidenti animo atque securo dicit: Exspecta Dominum, qui nescit subducere quae promittit. Sustine vero et exspecta, perfecto dicitur Christiano: ac si admoneret, sustine quod pateris, et quod credis exspecta.