Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.26.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Unam petii a Domino, hanc requiram. Unam rem quidem petiisse se dicit a Domino, quam exponit inferius. Sed videmus si unam, et non magis omnia. Calculo quidem singularis est, sed rerum utilitate numerosa; angusta precatio, latum praemium; breviter quaeritur, sed granditer impetratur. Bonorum ergo mos est domum Domini solam expetere, in qua Bona omnia continentur. Mali autem terrena voluntate discissi, dum sanitatem corporis petunt, cum divitias precantur, cum inimicorum dejectiones expostulant, petendo f ligantur, et interdum peritura conquirunt.