Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.26.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae: ut videam voluntatem Domini, et protegar a templo sancto ejus. Haec est una supplicatio, quam superius expetebat. Et vide quia nui a castra, nullum praelium metuere debuit, qu…tali se munitione vallavit. Quae sunt enim civitates similes, qui sunt exercitus fortiores, quam habitare in domo Domini, ubi nihil humanum, nihil diabolicum certum est pertimesci? Et hoc non parvo tempore, sed omnibus diebus vitae suae. Quando, rogo, metuat, cui omnis vita secura est? Videt etiam voluntatem Domini, qui praecepta ejus intelligit, qui puritati ipsius tota se mente subdiderit. Propheta enim postulat protegi a corporis Christi templo, unde et firmamentum fidei, et invictum robur defensionis accipitur. Ad illud enim pervenerat animi virtute, quod adhuc non videbat in specie.