Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.26.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vere. 9. Nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos. Postquam dixit praemia quae de Domini erant Incarnatione ventura, hunc dicit praesentia, cum eum ab inimicis suis, sive carnalibus, sive spiritualibus Constat esse liberatum. Caput meum, bene mentis oculum videmur accipere, qui revera caput nostrum est, quo vegetante possumus contueri. Nam plerumque illud dicimus caput, quod eminere monstratur. Super inimicos, vitiosos significat appetotus, supra quos mnis nostra decenter erigitur, quando divino beneficio pura servatur.