Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.26.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. Circumibo et immolabo in tabernaculo ejus hostiam jubilationis; cantabo et psalmum dicam Domino. Decursis beneficiis quae et de futuro et in praesenti se cognoverat accepisse, nunc gaudium sunni mirabili narratione describit. Circumibo dicit, hoc est animo perscrutabor qua potentia coelos fecerit, stellas fundaverit, maria determinaverit, terram stabiliverit, totumque mundum varia virtutum laude compleverit. Et cum haec omnia animo circumiverit, immolare se dicit in tabernaculo ejus hostiam jutilationis, id est in Ecclesia ejus offerre sacrificium laudis. Jubilationem quippe dicimus ex co quod nos juvat laudare: quando delectantes cum summa jucunditate gratias referre contendimus. Diximus superius aliud esse cantare, aliud psalmum dicere. Cantare est sola voce laudes canere; psalmum dicere, bonis operibus gloriam Domini praedicare. Cantare enim et psalmum dicere, ipsa est hostia jubilationis.