Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.28.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Dominus diluvium inhabitat, et sedebit Dominus Rex in aeternum. Vers. 10. Dominus virtutem populo suo dabit, et benedicet populum suum in pace. Decursis virtutibus Spiritus septiformis, in tertio ordine ad Trinitatis complexionem mirabili dispositione pervenit. Dicendo enim in his duobus versiculis tertio Dominus, ostendit sanctam Trinitatem diluvium, id est aquas baptismatis inhabitare; sicut in Evangelio dictum est: Euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Sed quaeramus cur hic diluvium pro sacris fontibus positum est? Merito, quoniam illud quod factum est sub Noe, baptismatis sacri gerebat imaginem. Nam sicut istud purgat animas sordibus peccatorum, ita et illud diluvium mundi crimina probrosa delevit. Merito ergo pro baptismate diluvium positum est, ad cujus similitudinem constat effectum. Nam quod tertio Dominus repetiit, sine distinctione personarum, licet intelligi primum dictum de Spiritu sancto, Dominus diluvium inhabitat. Sequitur, et sedebit Dominus Rex in aeternum; hoc autem de Filio recte intelligimus. Dominus virtulem populo suo dabit, de Patre competenter advertimus. Populo suo, significat Christiano, quem do sacri baptismatis munere conquisivit. Subjunxit etiam: Et benedicet populum suum in pace. Non dixit benedicent, sed benedicet, quia unus est Dominus Deus noster. In pace, propter illud Evangelii: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Una est enim pax et Patris, et Filii, et Spiritus sancti.