Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.28.14
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Meminerimus quam ingenti tuba psalmus iste tonuerit, ut detrectatores Spiritus sancti non possint ignorantiae excusatione defendi. Nam potentia ipsius septiformi distributione laudata est, ut nihil ibi inferius, nihil cognosceres esse divisum; quia sanctae Trinitatis unitas in fine declarata est. Desinat haereticorum insana perfidia vanas commovere calumnias: legant Didymum, legant beatum Ambrosiam, caeterosque Patres qui de hac re perfectissima disputatione dixerunt. Afferant individuae Trinitati gloriam et honorem, nec faciant in aequalitate distantiam, si perduci non eligunt ad ruinam.