Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.28.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Cum beatus David cognosceret, totius mundi terminos ad fidem catholicam per prophetas et apostolos Spiritus sancti munere perducendos, sicut Petrus apostolus dicit: Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia; sed Spiritu sancto acti, locuti sum sancti Dei homines (II Petr. I, 21). Primo ordine alloquitor universitatem, ut sacrificia ei devota mente persolvant. Secundo septifaria narratione, per varias allusiones ejusdem Spiritus sancti sub magno praeconio virtutes enumerat, quod ad insum specialiter pertinere frequenti lectione declaratur. Sed ut unam potentiam Patris, et Filii, et Spritus sancti esse cognoscens, tertio loco inhabitare dicit Trinitatem in sancto baptismate, et virtutem et benedictionem dare Dominum, qui ex oo renatus fuerit, populo Christiano.