Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.28.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Afferte Domino, filii Dei; afferte Domino filios arietum; afferte Domino gloriam et honorem. cum multitudinem gentium, sicut praedictum est, ad credulitatem rectae fidei spiritualiter propheta venturam esse respiceret, totiusque mundi consocianda illis esset adunata confessio, dignum fuit jam quasi credentem populum commonere, ut fidei suae affectum per sacrificia devota monstraret. Invitat enim filios Dei, id est qui per regenerationis gratiam facti sunt filii ejus, ut ait Joannes Evangelista: Dedit eis potesta-[ tem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus (Joan. I, 12). Sed licet omnis Trinitas unus sit Deus, nec aliqua est in majestate ipsius aut in natura distantia, diversis tamen locis dicitur, quod ad personas singulas probetur aptandum, Hic autem Spiritum sanctum specialiter Dominum debemus accipere, quem instituit de tabernaculi perfectione laudare. Intende autem quod imprimis non dicendo quid afferant, ipsi se jubentur offerre, id est corda sua sancta puritate lucentia, quod supra omne sacrificium Domino probatur acceptum. Sequitur, afferte Domino filios arietum. Arietes apostoli accipiendi sunt, qui tanquam duces gregum in caulas Domini perduxerunt populum Christianum. Filios arietum offerendos dicit, quos apostoli recta praedicatione genuerunt, non qui pravo dogmate probantur extranei. Arietes autem bene sunt apostolis comparati, quoniam animalia ipsa plurimum fronte valent, et objecta semper impingendo dejiciunt; quod predicando fecisse contat apostolos, qui diversas superstitiones et idola firmissima coeletis verbi quadam fronte ruperunt. Aries enim dictus est, quasi a fronte ruens. Addidit, afferte Domino gloriam et honorem. Hic specialiter commonemur ut nullam Spiritus sanctus patiatur injuriam. Nam qui eum minorem Patre vel Filio dicit, gloriam illi non probatur afferre. Nulli enim gloriosum est audire, quia minor est. Offerimus ergo Domino Deo nostro, id est Spiritui sancto gloriam puram, plenam. veram, cum eum et consubstantialem Patri ac Filio dicimus, et coaeternum, atque omnipotentem sine aliqua separatione praedicamus. Sic omnes haereses per diversa loca Scripture divinae Spiritus sancti praedicatione destructae sunt.