Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.28.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Afferte Domino gloriam nomini ejus; adorate Dominum in aula sancta ejus. Supra dixit, ipsi afferte gloriam; modo dicit, nomini ejus. Affert igitur nomini sancti Spiritus gloriam, qui eum facit latius innotescere, quando incredulorum corda convertit, nomenque illius dilatat per multitudinem plebis turbasque populorum; quod magis ad docentium videtur pertinere cautelam. Sed nec illud judices otiosum, quod afferte quarto repellit. Haec figura dicitur epimone, Latine repetitio crebra sermonis, quae multa colligit unius verbi iteratione decursa. Sequitur, adorate Dominum in aula sancta ejus; id est colite eum in conscientia vestra mundissima. Ipsa est enim aula regalis et habitatio Spiritus sancti, sicut dicit Apostolus: Quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Co. III, 16).