Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.29.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Rex noster Dominus Christus prima narratione post resurrectionem gloriosam Patri gratias agit, quia eum de mundi istius adversitate liberavit, sanctis jubens laudem dicere Domino, quando universa in ejus potestate sunt posita. Secunda se dicit a sua constantia non movendum, insuper addens praeconia Divinitatis a vivis potius, non a mortuis esse solvenda. Tertia redit ad resurrectionem suam laetus et exsultans, quoniam carnis fragilitate deposita, in aeterna majestatis suae gloria perseverat, more suo praeteritum dicens, quod noverat esse venturum.