Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.29.1
Unproofread scanNot analysed yet
Psalmus cantici in dedicatione domus David. Psalmi cantici cognita significatio est: nunc consideremus cur posita sit domus dedicationis. Domus significat dominici corporis templum; dedicatio vero resurrectionem ejusdem Domini nostri Jesu Christi. Tunc enim corpus ejus in aeternam gloriam potestatemque perductum est, sicut in Evangelio ipse dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII. 18). Dedicare quippe dicimus, cum novitas domus alicujus in usum celeberrimum deputatur. Domus autem David propter semen ejus est posita, unda Salvator noster carnis traxit originem. Ista domus est quae nunc apertis foribus labiorum laeta decantet: Exaltabo te, Domine; quae fabricata est nascendo, sed in sancta resurrectione cognoscitur esse dedicata.