Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.29.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Domino Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. Quemadmodum sanatus est, qui non legitur aegrotasse? Sed occulte ille aegrotabat, quando universum hominem sua incarnatione suscepit, qui erat obnoxius et morbis et mortibus. Sed quia in illo sanati sumus, sanatum se ipse profitetur. Tunc enim salvatus est Dominus Christus, quando carnem fragilitatis nostrae resurgendo in aeternae vitae gaudia collocavit; et omnes salvi facti sunt, qui in ipso fideliter crediderunt.