Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.29.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Domine, abstraxisti ab inferis animam meam; salvasti me a descendentibus ia lacum. Quid dicimus de illis qui Dominum Christum animam habuisse non credunt? Ecce ipse toties clamat ad inferos oe humana lege perductum, exindeque animam suam potestate suae divinitatis abstractam. Et vide quia abstractam dicit; scilicet quoniam claustris inferni diruptis, ad coelum usque perducta est. Descendentes vero in lacum sunt qui in saeculi istius iniquitate versantur. Et bene dixit, descendentibus, quasi in profundum euntibus, qui pressi pondere peccatorum, altissima profunditate devorantur. Sed quomodo salvatus est, quem constat occisum? Salvatus est utique a talibus, id est ab eorum communione liberatus est, cum resurrexit a mortuis, et mors ei ultra nocere non potuit.