Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.29.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Partibus suis intelligamus hunc versum, in quo malorum retributionem, justorum praemia, passionis ejus tristitiam, resurrectionis laeta commemorat; coque fit, ut cum fuerint distincta, nesciant confusionis injuriam. Sed cum ira nostra, sicut legitur, mortem operetur, in primo commate per tropologiam hoc de Domino dicitur, quia revera indignatio illius mors est utique peccatoris. Dignatio enim est, quando nos clementer suscipit; indignatio cum nos iratus abjicit; non quia ille irascitur, sed de ejus aversione mors evenit, quae de ira humana procedit. Sequitur, et vita in voluntate ejus. Nihil potest dici praestantius. Nam sicut in indignatione mors, ita in voluntate ejus vita esse dignoscitur; quae tamen non in meritis nostris, sed in ipsius voluntate consistit. Hoc argumentum in topicis dicitur ex contrario. Adjecit, ad vesperum demorabitur fietus. Vesperum dici nuis, cum peracto die sol occidit, et noctis tenebrae consequuntur; quod accidisse constat Ecclesiae, quando Christus Dominus noster est peremptus. Tunc enim vere demoratus est fletus, dum per triduum fidelium turba congemuit, et mundi ipsius natura concussa est, ut et ipse orbis cum humano genere Domini lugere videretur exilium. Matutinum vero dicimus, quando discedentibus tenebris crepusculum coeperit elucere. Quo tempore resurrectio Domini, Evangelio teste, vulgata est: de qua parte beatis crevisse constat sine dubitatione laetitiam. Sie in uno versu tantarum rerum ingens explicata perfectio est.