Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.29.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Psallite Domino, sancti ejus, et confitemini memoriae sanctitatis ejus. Post resurrectionem suam convenienter praecipit sanctis psallere, ut resurgente capite membra laetaremur, maxime cum spes eorum tali dispensatione firmata sit: quoniam et ipsos constat in laetitia resurgere, quos contigit ejus praedicationi credidisse. Memoriae sanctitatis ejus dixit, quia nostri memor esse dignatus est, qui in umbra mortis, quasi in densa peccatorum caligine versabamur. Non enim nos illius memores fuimus, qui nos creavit; sed ille nostri potius, quos creavit; sicut ipse in Evangelio dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV, 16). Et ideo confitenda et glorificanda est memoria sanctitatis ejus, quae humanum genus in recordationem suam deducens, quod nos salvare potuisset effecit.