Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.30.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Conturbatus est in ira oculus meus, anima mea et venter meus. Per hos quatuor versus figura diatyposis est, quae Latine expressio dicitur: ubi rebus personisve subjectis, et formae ipsae et habitus exprimuntur. Incipit enim describere qualis fuerit periculi magnitudo. Ac si diceret: Confusus est animus meus, curo me insequentium furor appeteret. Iram siquidem posuit inimicorum indignationem. Oculus autem intellectum significat, quem semper conturbamus atque confundimus, quando imminentia pericula formidamus. Venter vero noster alvus est, in quo edulia deglutita recondimus, qui apte memoriae comparatur, quia sicut ille transmissas escas recipit, sic et memoriae sinus notitias rerum competenter assumit. Conturbatum ergo dicit ventrem, id est memoriam suam, ubi habebat reposita quae illi Dominus de sua clarificatione promiserat. Sed cum videret caro sibi imminere pericula, consequens fuit eam trepidatione turbari. Et nota quia se conturbatum frequenter dicit, desperasse nusquam. Quod ideo ab ipso dictum est, ut nobis hanc imitandi for mulam Magister coelestis ostenderet. Nam conturbstio humanitatem familiariter petit, divinae autem sanctitati desperatio provenire non potest.