Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.30.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. Statuisti in loco spatioso pedes meos: miserere mei, Domine, quoniam tribulor. Post liberationis suae decursam exsultationem, ad secundum venit ingressum: ubi de passione sua multa dicturus est, ut eam frequenti memoria piissimus commoneret, quam pro omnium salute suscepit. Statuisti, dicit, hoc est firmasti; quia lapsum sustinere non poterat, qui mundi vilia non habebat. In loco spatioso, id est libero ex a potestate diaboli semper excepto. Ipse enim liber locus est quem hostis ille non insidet; ipse spatiosus quem ille non occupat. Et intende quia non dixit in via, sed in loco spatioso, id est in patria virtutum, in regione beatorum; via enim legitur angusta justorum. Pedes autem suos dicit virtutes morales, per quas hunc mundum fixis gressibus ambulavit, quos diaboli adversitas impedire non potuit. Sed quamvis mundum inculpabiliter ambularet, necessarium fuit ut ejus infirmitatibus divina gratia subveniret, ne imbecilla caro a coelestis propositi integritate discederet. Ideo sequitur, miserere mei, Domine, quoniam tribulor. Lege enim humani corporis tribulationi suae postulat subveniri, sicut et in Evangelio dicit: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38), et his similia. Sive pedes suos apostolos dicit, qui in loco spatioso, id est per universalem Ecclesiam certissima stabilitate fidei constiterunt.