Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.30.22
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 20. Salvum me fac in tua misericordia: Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Dicendo, In tua misericordia salvum me fac, negat meritum suum. Ad instruendos enim nos semper eadem repetit, nec de amabili confessione satiatur, quia fastidium non habet dulcedo veritatis. Subjungit etiam, Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Mirabilis ac perfecta praedicatio, quae habet et humilis supplieationem, et credentis inviolabilem firmitatem. Rogat ergo ne praetermissus confundatur. Sed quomodo se credit audiri? Quoniam invocavi te. Dominum siquidem fideliter invocare, mereri est, non injuria; quando nullatenus potest decipi, qui ab ipso se praesumit audiri.