Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.30.23
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 21. Erubescant impii, et deducantur in infernum; muta efficiantur labia dolosa. Superiore versu dixit: Non confundar, quoniam invocavi te: hic optat conversa vice, ut illi potius erubescant qui invocant idola, et caeteri qui se simili impietate commaculant. Ipsos enim convenit erubescere, quos habet aeterna poena torquere. Nam cum hic non credunt promissum judicium Dei, dolosa labia blasphema et garrula sunt. Quando autem manifestationem resurrectionis agnoverint, seque respexerint in gravi periculo constitutos, velociter obmutescunt; nec jam in procacia dicta prosiliunt, quae nimio terrore clauduntur.